- CEBENNA
- CEBENNAmons seu Cebennae, non Gebenna, Graecis Κέμμενον ὄρος, Cemmenus mons, Gallis les Cevennes, olim Celtas a provincia Narbonensi, nunc Aquitaniam primain a Narbonensi prima ditimit. Hinc Obris et Arauraris vel Arauris, Vitturlaus item in Septimania, la Bidourle et Vardo, quorum alter in mare Gallicum, alter in Rhodanum influit; praetera in Vellavis Liger, et Elaver in Gabalis; Tarms et Agotus Agout, atque Avario Aveirou, qui Tarne recipiunter; Olitis le Lot et Triobris Trieure, qui in olitim labitur; Durantius cum Visera, quem in Garumnam defert, scaturiunt. E' quibus Tarnem in Rutenis, Duranium in Arvernis, Olitim quoque in Rutenis, non longe a Tara oriri constat. Rromittuntur hi montes a Rhodano seu ab helviis, per Vellavos, Gabalos et Arvernos, ad Garumnam usque et Vivariensem sen Helvicum pagum, Vellavum, Gabalicum, Arvernum, Cadurcinum et Rutenum dividunt in superiorem et inferiorem: Montes Arverniae dicti, qua per Arverniam longô limite immittuntur. Addunt aliqui partem Arvernorum Burbonenses et Lemovices, qui cum Marchia in superiores inferioresque dividuntur. Volcas Tectosages Cebennae austrina usque promontoria incollere tradit. Strabo. Cebennas montes, nec non Pytenaeum et Vosagum, auro, argento aliisque metallis, nulli regioni cessuros esse, si exercere liberer: sed deesse servos qui fodiant, refert hadt. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.